- 133 -

1430 (28. listopada) W obozie pod Namysłowem etc.

Husyccy przywódcy domagają się spotkania z burmistrzem, rajcami i obywatelami miasta Namysłów.

— Hussite ad NamsaoiensesNamysłowianie. Nos Jacobus de Brziezowiz, capitaneus, Sigismundus, die gracia princeps LytwanieLitewski książę Zygmunt Korybutowicz, dominus in HluvitzGliwice, dominus Procopius, domini, milites, clientes et seniores belli exercituum Taboritarum in campis pro nomine die laborantes prudentibus magistro civium, consulibus et tote ciuitatis NamslavieNamysłów. Salutem vestram videre cupientes miramur hic, quod dampna ista, que fiunt vobis et communitati circumiacenti, indurato animo non curatis perscrutari, quare ista dampna et desolationes vobis a nobis fiant. Sciatis, quia nos de vestris dampnis doleamus, in quibus vobisment ipsi non vultis compati. Pre circumiacenti communitati optantes vestrum bonum desideramus vobiscum convenire equitando, ut vobis notificaremus, propter quas causas vos et vestros licet cum misericordia desolationisBrakuje tu takiego słowa, jak: ledimus, ad id conventiculum quotquot vobis videntur treugare et certificare ad nos venire equitando prodire et redire volentes. Sin autem nolueritis facere, tunc augmentabuntur vobis talia dampna etc.
Datum anno etc. xxx° nostro sub sigillo communi in campis prope Namslaw fer. 3 p. festum b. Catherine.